Job 4

. Ibid. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic haeretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt. Ibid. Perfecti nec in corde perversa concipiunt quae silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua praecipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit. Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum. Ibid. Certa bona sunt quae et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens: . Nota autem quod sunt iniqui, et bona justorum quae nota negare non possunt, dicunt, ne pravi videantur: et ut inde magis credatur eis, in malis quae inserunt, et haec ipsa bona ad cumulum reatus invertunt. Hic recta Job ergo dixisse, sed non servasse, quasi suo testimonio malus reprehenditur: inferius male loqui notatur, ut taceat. Et hi sunt duo modi quibus bonos impetunt mali, dicentes eos vel prava dicere, vel bel bona quae dicunt non tenere. Quasi de virtutibus miretur perditis, quas congruo ordine ponit. Sicut in via saeculi audacia fortitudinem, timor debilitatem parit, ita et in via Dei audacia debilitatem, timor Dei fortitudinem: quia qui Deo jungitur, potestate quadam super omnia levatur; fortitudo non nisi in adversis ostenditur, unde patientia additur, quia in fortitudine quasi proficit, qui mala aliena non motus tolerat. De patientia perfectio nascitur, unde in patientia animam possidere, homo dicitur, id est, in omnibus recte vivere, cunctis motibus mentis ex virtute dominari: qui enim se vincit, contra omnia est fortis. Ibid. Quoniam autem invehendo corripuit, nunc quasi exhortando subdit: . Sed et hoc reprehensibiliter agit. Innocens enim et rectus saepe hic funditus delentur, etsi ad aeterna servantur: sed qui non pro aeterna sed terrena mercede Deo serviunt, ipsi sibi fingunt quod quaerunt, et docere praesumentes cum terrenam securitatem praedicant cunctis suis laboribus ostendunt quod amant. Ibid. Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo praevalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non ut ait pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic praevalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala praeterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit, patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari. Ibid. Nos conflamus aerem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quae extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. id est, severitas et terror ipsius Job: loquacitas conjugis, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quae aliquando erumpentia colorem variant. Praeda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quae in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit: . Hoc est varietas tuae simulationis exstincta est, etc., usque ad hi tales per sapientiam putant se omnes transcendere. Ibid. Abscondita se haeretici audire simulant, unde et latenter praedicant, ut sanctior eorum praedicatio habeatur, non aliis aequa. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quaerunt pravae intelligentiae, quia vero fur lumen timet, addit: In pavore nocturnae visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiae sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit: Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quae fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quae asserunt vix se potuisse audire. Ibid. Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit: Id est, in pavore occultae contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde: Vigilat qui curis saeculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitae a saecularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant subtrahatur; unde: Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde: Ibid. Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit: . Ibid. Pili sunt superflua quaelibet humanae corruptionis cogitationes vitae veteris: quas si a mente excludimus, pilos carne incidimus, ut non dolore fatigemur. Unde Moyses: Haec autem subtilius in nobis conspicimus, cum alta penetramus, unde recte nunc dicitur: Cum enim mens vera videt, durius se de superfluis cruciat. Transeunte ergo spiritu, pili pertimescunt, quia ante vim compunctionis superfluae cogitationes fugiunt, quia intima visio animam contra se inflammat; et dum illicita districte resecat, mens latius speculationi inhaeret, et bene figit spiritum qui transibat, nec tamen haec ipsa mora contemplationis vim pietatis plene aperit, unde subdit: Ibid. Quidam non dicitur, etc., usque ad per coaeternam ejus speciem conspicit, subdit: Imago Patris Filius est, qui dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Ibid. Vox aurae, cognitio, etc., usque ad qui ex hoc auditu, didicit. Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinae comparata injustitia, ut quae lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris aestimet. Ibid. Hoc aestimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturae non est iniquus judex culpae. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturae in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo aestimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura haec mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suae, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis saeculi occupati; unde subdit: . De mane usque ad vesperam.>Id est, a vitae suae exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Id est, despecti mundi, quos saeculum ut indignos reliquit, ut puer Aegyptius, id est, amator saeculi, peccatis niger, saepe a saeculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, praedicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi laetitiam destruit, quae eum comitem habere despexit. Quia Deus sibi eos elegit. Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quaerunt, vel per mortem vitam invisibilem quaerunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt. .
Copyright information for VulgGlossa